Make your own free website on Tripod.com

THE ROSARY PRAYERS
(in Latin)


Here are all the traditional prayers of the Rosary, in Latin (the English equivalents are on another page).

Signum Crucis

In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.

Symbolum Apostolorum

Credo in Deum Patrem omnipotentem, Creatorem caeli et terrae; et in Iesum Christum, Filium eius unicum, Dominum nostrum; qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine; passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et sepultus; descendit ad infernos; tertia die resurrexit a mortuis; ascendit as caelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis; inde venturus est iudicare vivos et mortuos. Credo in Spiritum Sanctum; Sanctam Ecclesiam Catholicam; Sanctorum communionem; remissionem peccatorum; carnis resurrectionem; vitam aeternam. Amen.

Oratio Dominicae (Pater noster)

Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur Nomen Tuum. Adveniat regnum Tuum, fiat voluntas Tua, sicut in caelo et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen.

Salutatis Angelorum (Ave Maria)

Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum; Benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui, Iesus. Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostrae. Amen.

Doxologia Minor (Gloria Patri)

Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

Oratio Fatima (Domine Iesu)

O Bone Iesu, dimitte nobis debita nostra, salva nos ab ignibus inferiori, perduc in caelum omnes animas, praesertim eas, quae misericordiae tuae maxime indigent.

Salve Regina

Salve Regina, Mater misericordiae; vita, dulcedo et spes nostra, salve. Ad te clamamus, exsules, filii Evae. Ad te suspiramus, gementes et flentes, in hac lacrimarum valle. Eia ergo advocata nostra, illos tuos misericordes oculos, ad nos converte. Et Iesum, benedictum fructum ventris tui, nobis post hoc exsilium ostende. O clemens, O pia, O dulcis Virgo Maria!

V: Ora pro nobis, Sancta Dei Genitrix.
R: Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

Oremus: Deus, cujus Unigenitus per vitam, mortem, et resurrectionem suam nobis salutis aeternae comparavit: concede, quaesumus; ut, haec mysteria sacratissimo beatae Mariae Virginis Rosario recolentes, et imitemur quod continent, et quod promittunt asequamur. Per eumdum Christum Dominum nostrum. Amen.

Mysteries of the Rosary in Latin

Mysteria Gaudiosa

Primum Mysterium Gaudiosum: Annuntiatio

Secundum Mysterium Gaudiosum: Visitatio

Tertium Mysterium Gaudiosum: Nativitas

Quartum Mysterium Gaudiosum: Presentatio

Quintum Mysterium Gaudiosum: Inventio in Templo

Mysteria Dolorosa

Primum Mysterium Dolorosum: Agonia in Hortu

Secundum Mysterium Dolorosum: Flagellatio

Tertium Mysterium Dolorosum: Coronatio Spinis

Quartum Mysterium Dolorosum: Bajulatio Crucis

Quintum Mysterium Dolorosum: Crucifixio et Mors

Mysteria Gloriosa

Primum Mysterium Gloriosum: Resurrectio

Secundum Mysterium Gloriosum: Ascensio

Tertium Mysterium Gloriosum: Descensus Spiritus Sancti

Quartum Mysterium Gloriosum: Assumptio

Quintum Mysterium Gloriosum: Coronatio in Coelis


| Rosary Prayers in English | Back to Rosary Page | Site Index | Home Page |